monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 3
Et quia statim in principio, quasi scopulus quidam, et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium, prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi prius ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire dissidii, quam corporis sui infamare partem, et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis: et si dimissa fuerit, manere innuptam . Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat in feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. 'Si quis meretrici iungitur, unum corpus facit' : ergo et quae scortatori impuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papianus, aliud Paulus noster praecipit. Apud illos viris impudicitae frena laxantur: et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur: quasi culpam dignitas faciat, non voluntas. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris; et eadem servitus pari conditione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum: dimisit illius et illius criminis noxium: dimisit (pene dixi) quod, clamante vicinia, uxor sola non prodidit. Sin autem arguitur, quare repudiato marito, non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem. Melius est, inquit Apostolus, nubere, quam uri . Adolescentula erat, viduitatem suam servare non poterat. Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae , et se vinctam et captivam ad coitum trahi. Melius arbitrata est aperte confiteri imbecillitatem suam, et umbram quamdam miserabilis subire coniugii, quam sub gloria univirae opera exercere meretricum. Idem Apostolus vult viduas adolescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia . Et protinus cur hoc velit, exponit: 'Iam enim quaedam abierunt retro post Satanam.' Igitur et Fabiola, quia persuaserat sibi, et putabat a se virum iure dimissum, nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio, viventibus viris, feminis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.